Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 324
Unproofread scanNot analysed yet
praecipua verò instrumenta spiritus sunt, quos specie boni multos excitat, &in vniuersum corpus extedit: vnde fit vt incalescat mediocriter vniuersum corpus, &floridum calorem acquirat: &si vehementior subitaque boni species sit, subita motus magnitudine spiritum etiam dissipare mortisque periculum afferre possit. Contra mali species in arctum animi vim constringit, &cum exteriores corporis partes quodammodo deserere cogit, quae propterea spiritu caloreque destituuntur. Sed, ne separetur ad cor anima se maximè conuertit: vnde fit, vt eò quoque spiritus &calor vocetur: qui vehementiori quodam impetu densatus, suffocationis periculum afferre so let. hinc est etiam, quòd motus cordis &arteriarum frequens fiat &paruus. Spes prouenit ex specie bo ni futuri, quae vehementius distrahit animum: dum praesentem statum futurum fieri cupit, seque in diuersa tempora diuertit: sic etiam metus, dum praesentem statum seruare cupimus, aduersus imminem, tem. Sed cùm alibi satis multa hisce de rebus dixerimus, non sunt latiùs repetendae. Aduersus autem hosce similesque motus virtutum vallo debemus esse muniti. Constat enim species, nisi vehementissimae sint, in nostra esse potestate. Possumus enim eas &phantasia deponere &alias meliores in eorum locum substituere: praesertim si circa praestantiores species didicerimus versari, &ijs mens penitus fuerit imbuta: quae tum promptiùs &potentiùs veniun; LIB. IIII. CAP. VIII. in phantasiam. Potest etiam mens quod falsa species suadeat non sequi. Qualitates autem quibus animus imbutus id praestat, virtutes appellantur.