Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 323
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm verò cor &cerebru partes praecipuae sint, hinc est quod vnius affectiones ad aliam facillimè transferantur. Ostendimus autem priùs à specie rerum affici instrumentum phantasiae, quod in cerebro collocamus: euius vehemens affectio, tum in reliquum corpus, tum ad cor potissimum transferatur. Quòd si verò species illa sit alicuius rei, quae vehementiùs ad nos pertinere videatur, cùm mens circa eam magis intenta sit, plenius eam concipiat &diutius meditetur, mirum non est, quid ab ipsa magis afficiatur. Quamuis autem ipsa sit totius corporis &singularum partium aequabiliter forma, tamen eius af fectiones magis vnam partem quàm aliam attingunt. Ita species motus musculos proprios concitat, &species Veneris partes genitales. hinc est, quod cùm ad omnes aequabiliter anima sese habeat, per qualitatem conceptam vno potiùs instrumento, quàm alio, vtatur. Sed ipsa primò postremoque cordis est forma. Nam quoad cum eo coniungitur viuimus, &morimur, quatenus ab eo separatur: sic vt in ea coniunctione vel separatione praecipua mo menta sint nostrae naturae collocata: ad quam bona vel mala praecipuè referuntur: quibus, quatenus animo concipiuntur, cor praecipuè commouetur. Cùm autem bonum &malum vel praesens vel futurum sit: nam praeterita non afficiunt, nisi quoad in praesens &futurum sese extendunt: species boni praesentis animum ampliorem atque potentiorem quodammodo reddit. Quantò namque praestantiora quaeque, tantò sunt etiam potentiora. Redduntur autem omnia praestantiora boni cuiuspiam coniunctione. At animus potentior in totum suum corpus plenius &absolutius agit, ac eius instrumentis perfectiores profert operationes.