Latin
343
Nicolas Biese, De natura libri V 343
Unproofread scanNot analysed yet
te oculos afficere possit, non tamen luminis colore corpus perspicuum tingi videtur: quòd in eo lucis affectiones sint insensiles, nisi multis circunstantijs iuuentur: vt si quis in viridario pannum candidum sternat, &in eo vicinorum colores quodammodo cernat: aut si quis in obscuro loco, per exiguum foramen solem transmittat, ac per illud, ea quae foris geruntur, videat: quod certè fieri non posset, citra aliquam externi perspicui affectionem. Ita multae mutationes &in corporibus externis &humanis fiunt, etiam si sensibus non percipiantur. Quamuis enim ex omnibus reflexio quaedam fit: nam alioqui lumen ipsum non corneremus: minima tamen est &ferè insensilis coloris in tenuissimo corpore perspicuo: sed crassiora, velut aqua, vel vitrum iam lumen euidenter reflectunt. Alijs tamen interim corporis lucidi qualitatibus perspicuum, non quoad perspicuum; sed alterius generis est imbui solet: velut à corporibus caelestibus hic circumfusus aër: quibus etiam reliqua cuncta vehementissimè commouentur. Eadem enim qualitas, &eiusdem formae similitudo, in subiectis diuersis diuersa fit, &quatenus oculos afficit color nominatur, quatenus aliam vim profert, aliud nomen, vel etiam nullum, habet. Sed cùm lumen in R V. perspicuo tanquam in subiecto, non sit, sed per hoc oculi tantum afficiantur, inter potestatem &energiam perspicui, non rectè distinguere videntur: dum perspicuum potestate lucidum, &lumen actum prospicui esse dicunt. Quòd autem in perspicuo lumen alicuius momenti non sit, vel hinc intelligere licet, quòd in profundis puteis eodem modo, quo noctu, stellas interdiu cernamus: vel si lumen est in perspicuo, saltem in eo tam potens non est, vt ab eo, per aërem putei transmisso, lumen stellarum in oculis obscuretur.