Latin
344
Nicolas Biese, De natura libri V 344
Unproofread scanNot analysed yet
At oportet, vt euidenter oculos afficiat, quidquid videtur. afficit autem ad oculos rectà mistum. Rectà mittitur etiam aliunde reflexum. alioqui verò lumen oculos afficere nequit: &hinc est, quòd aërem nisi tam densum &nebulosum vt lumen reflectat, non cernamus. Quidquid autem lumen reflectit, cùm eatenus opacum sit, vlteriorem intercipit rerum conspectum: quoniam nec colorem lumenue, nec qualitatem visoriam perinde transmittit. Ita nebulis &solidioribus corporibus vlteriorem rerum intuitum impediri videmus. sunt tamen quaedam velut vitrum, &aqua, quae lumen partim transmittunt, partim etiam reflectunt. Necesse verò non videtur ad visum, vt perspicuum à lumine sit affectum: cùm nos ipsos in speculo, quod in obscuro loco posirum sit, cernamus: sed est satis, in superficie colorata lumen esse, quod vel emittitur è corpore lucido rectà per tenue diaphanum ad oculos, vel priùs incidit in superficiem corporis, quod ea superficie dicitur esse terminatum: &hoc rursus, vel perspicuum est, sed crassius, vt aqua, vitrum, vel opacum, veluti terra, lignum; vnde tura rursus lumen reflexum per corpus perspicuum vt aërem, oculos afficit, cum ea qualitate, quam vel in opaci, vel superficie perspicui crassioris acquisiuit.