Latin
CAP. XIIII
Nicolas Biese, De natura libri V 354
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIIII. ED cum maioribus angulis omnia Smaiora, minoribusque minora videantur, quemadmodum mathematici demonstrant: vnde fit etiam, vt appareant quae sunt remotiora minora: quaeri potest, qui fiat, quòd quibusdam omnia maiora, quam verè sint, minorave putentur: cuius quidem causa, tametsi communem sensum, quia tamen per oculos eum attingit, hîc à nobis exponenda videtur. veram magnitudinem intelligo, quae superficie rerum extrema continetur, &suam longitudinem atque latitudinem habet, certis lineis &diametris dimensam. Hae verò lineae punctis quibusdam finiuntur, à quibus ad oculorum centrum rectae lineae ducuntur: in quo centro comprehendunt angulum, qui mensuratur linea subtensa, quae duobus punctis, vti iam dicebamus, in superficie rerum continetur, &nobis exhibet veram dimensionem: dum medius oculorum radius secundum cam lineam ab vno extremo in aliud dimouetur: LIB. IIII. tur: quam etiam tactilis instrumenti motu deprehendere licet: si quis manum transferat per totam corporis, quod conspicitur, dimensionem.