Latin
CAP. XIIII
Nicolas Biese, De natura libri V 355
Unproofread scanNot analysed yet
in mydriasi, hoc est pupillae dilatatione, cernuntur omnia minora, quod eadem, quam antea, minus impleant pupillam, &caloris species luminis externi vehementia consumatur. In phthisi contrarium accedit: vt pupillam eadem omnia magis impleant, ac ob eius angustiam, radius visiuus magis corroboretur: &id quidem quantum ad ragoidem &pupillam. Sed humores oculorum multam differentiam afferre pos sunt. saepe namque sit, vt species non rectis, sed conconfractis lineis transferatur: dum illam medium spatium impeditum liberè progredi non sinit, sed per diuerticula quaerere viam cogit: vnde fit vt res multò maior esse putetur. ita solem &luna orientem per nebulas obscurius quidem, sed maiori specie videmus: vt etiam ea, quae sunt sub aquis &densis vitris constituta. Hoc etiam accidit oculis nostris, si spatium, per quod species transmittitur, in quo tunicae sunt oculorum &humores, densius fuerit, quàm natura postulabat: cuius est siccitas praecipua causa, qua cuncta crassescere solent atque densari. Quanquam autem mydriasis ex siccitate ragoidis fieri posse videatur, si nimirum haec sit alimento destituta, pariter tamen &humores exsiccari cum ea solent: vnde pupilla fit minor. propter contrarium verò causarum concursum, res sua magnitudine, sed obscurius videntur. Phthisis autem, quae fit ob aquei humoris defectum, quo contrahitur in angustum pupilla, tametsi suapte natura speciem minuit, per aquam enim multam, quàm per paucam, omnia maiora videmus: densitas tamen eam magis hîc auget: vt dum aliquid cernimus per aquam in glaciem concretam. quòd si verò per vulnus effluxerit pars humoris aquei, non est necesse reliquam densari, sed ob constrictam pupillam, &humorem minutum, lumen internum dissipatur, &marcescit crystallinus humor: vnde fit obtusus visus. Accidit etiam, vt tenuiores, quàm oportebat, fiant oculorum humores, per quos omnia quàm per densos, videntur minora.