Latin
CAP. XIIII
Nicolas Biese, De natura libri V 356
Unproofread scanNot analysed yet
Tenuis autem humor humectat, &laxat vueam tunicam: vnde fit angustior pupilla, atque plithisis: propter quam omnia maiora videntur: sed si sit copiosus aqueus humor, vueam tunicam tendit, &per consequens eam breuiorem ac pupillam ampliorem reddit: tumque dilatata pupilla cuncta cernuntur minora, quae tamen humor auctus maiora reddit. Tenuitas verò tantum magnitudini detrahere, quantum humoris copia illi addere potest: sic vt res iusta sua magnitudine conspiciantur, coeuntibus in vnum affectibus instrumenti diuersis. Dicet aliquis tenuitas potius exactius speciem transmittere, quam illam diminuere potest: quemadmodum in aëre fieri cernimus, per quem tenuissimum optimè videmus. At quoniam ad sensum euidentia maiore nobis est opus, propterea species in oculis &eorum partibus densioribus multiplicari debebant, non autem veluti per aërem transmitti: ita tamen vt linearum &angulorum analogia seruetur, eorum quae per speciem videntur, &quae sunt in ipsa rerum natura: quod fit oculi iusta cum temperatura, tum compositione. Cur res superiores, inferiores, dextrae sinistaeve, &vel vnae vel geminae cernantur. CAP. XV. Ea bge CAP. XV. LIB. VM magnitudine positio rerum vehementer est coniuncta, de qua proVidentus pterea iam pauca sunt dicenda. Siue superioverò plures lineas, ex oculi velut ribus licentro productas in rerum superfineis superiora. ciem, constituamus siue lineam enam per superficiem delatam, quae superioribus lineis cernuntur, superiora putantur: quod etiam de reliquis positionibus est intelligendum.