Latin
CAP. XIIII
Nicolas Biese, De natura libri V 361
Unproofread scanNot analysed yet
crassiora verò potius sunt opaca: nisi temperaturae suae contineant insignem quadam aequalitatem: quemadmodum in vitro cernere licet: quod propterea quidem perspieuum est, sed tamen rursus, propter densitate &quandam opacitate, cernitur, maximè si colore quodam alterius corporis sit inductum, quod illud inaequabilitate magis opacum reddat. Quod autem colorum varietas non tantum ad temperaturam, sed etiam ad aequabilitatem, quae luci quodammodo similis, eam copiosiorem refundit, referri debeat, ex auium plumis, &pannis quibusdam cernere licet, qui quoad lumen varijs modis in eos incidit, varium exhibent colorem, &ea parte magis rutilum qua magis aequabilis superficies obijcitur accedenti lumini: quod propterea plenius in nostros oculos resultet. Et haec quidem ex eorum sententia, qui species rerum conspectarum ad instrumentum videndi peruenire dicunt, &magis ad veritatem accedere videntur. Nam quanquam in oculis lux quaedam sit, quae per pupillam in auras vicinas effundatur, illa perquàm est exigua, quae nec proxima quidem illustrare, multoque minus possit ad remotissima peruenire: &etiam si perueniret atque se varijs modis inflecteret, cum qualitas sit, animam, quae tantum est sui corporis, non autem externi forma, vbique praesentem habere non potest: cuius quidem praesentia ad sensum plane desideratur.