Latin
CAP. XIIII
Nicolas Biese, De natura libri V 362
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque tametsi fateamur, ex sententia Platonis radium quendam &speciem per pupillam emitti, necessarium tamen est species colorum ad oculos transmitti: nec id etiam vllo modo demonstrationes opticas euertit, quae cum tantum lineis vtantur, non curant, an secundum eas lineas ex oculis in rem vsque conspectam emisso radio, an ex ipsis rebus conspectis, ad oculos transmissa specie, visio fiat. semper enim nihiloninus remotiora per minores angulos, atque adeo minora, necnon inferiora per lineas inferiores humiliora, &etiam quaecunque pleniorem lucem effundunt, euidentiora videbuntur: quod quidem opticis monstrandum fuit. Pleniorem hîc lucem appello, quae copiosior ad oculos defertur: vt si quis nubem procul cernat, ea tota minoribus angulis videndi continetur visu, secundum totam dimensionem, atque adeo secundum totam suam lucem &colorem oculis comprehenditur: si quis autem in ea nube iam versetur, angulus videndi tantum eius particulam obiectam pupillae, non autem partes ad latus &retro positus complectitur: quae cum exiguam lucem exigua sua dimensione contineat, obscurè, tanquam nebula, videtur: cùm alioqui remotiora semper tanquam minora cernantur. Angulus enim maior est, quo propinqua videmus: quoniam in plures angulos euidentes diuidi potest, &oculus tantum eas partes rerum percipit, quas manifestis angulis comprehendit. Sed de sensibus communibus postea dicemus. Et haec quidem de visu pro instituto satis. De auLIB. VI. CAP. XVII. De auditu, &sono. CAP. XVII. VNC ad auditum accedamus: cuAuditus proprium ius proprium obiectum est sonus, obiectum crassior obiecto visus. Nam minus sonus. est penetrabilis magisque reflectiSonus maUtur, quam color: atque hinc est quòd gis reflectitur quam vndique sonum audiamus, &eum color. multò tardiùs, quàm colorem percipiamus: quemSonus taradmodum ex ijs, qui in arduis monribus ligna cae dius audere conspiciuntur, &ex fulgure tonitruque facilè ditur, quam color vi cognoscere licet. serius enim ictum &fulgur videdetur.