Latin
CAP. XIIII
Nicolas Biese, De natura libri V 363
Unproofread scanNot analysed yet
mus, quàm percussionis nubiumque collisarum vim exaudimus. Sonus autem, quem auribus percipi di Sons quid. ximus, nihil aliud esse videtur, quàm species colliCollisua. sus corporis auditu percepta. Collisum appello violentiam motu corporum se contingentium illatam. Nunquam enim sonus excitatur, nisi sit quidam contactus corporum, quae violentius moueantur quatenus se contingunt. Quamuis autem collisus de corporibus duris propriè dicatur, eius appellatione nunc intelligo cuiuscunque corporis vim, contactu illatam. Quoad verò corpora motu, quantumuis violento, se contingere desinunt, quia nullam vim afferunt, nisi dum aliud corpus, velut aërem, feriunt, nullum sonum edunt: quod ad eum requiratur pariter contactus corporum atque motus, &quidem quoad se contingunt. Leuissimi verò motus species corporum sese contingentium, quoniam aures euidenter non afficit, sonum non edit, sed violentus: violentus inquam motus per locum: qui proprium nomen motus habet.