Latin
CAP. XVIII
Nicolas Biese, De natura libri V 371
Unproofread scanNot analysed yet
Quantò certè res magis afficiunt olfactum tantò magis ignaeae, magisque vaporosae meritò censeri debent: nam omnia cum excalfacta tum attenuata, sentimus efficacius olere. Sed aqueae terrenaeque partes esse possunt attenuatae, necdum tamen adhuc secundum suam naturam excalfactae: quod qualitates primae sint magis cum substantijs coniunctae: à quibus difficilius possunt separari: &ita multos odores etiam refrigerantes habemus. Verùm cùm odor potiùs in sicco sit &tenui, tanquam in fumo, sic instrumentum olfactus est humidum, vt in eo facultas animalis facilè discernere possit exsiccationis differentiam atque modum. Et ideo rectè dicit Aristoteles, ab hominibus odores multos percipi, reliquis animantibus ignotos: quod hominum cerebrum frigidius &humidius à pluribus possit tum calefieri, tum siccari, quod etiam qualitatum contrariarum affectionem, ad mediocritatis suę conseruationem, non mediocriter requirebat: vt interim omittam, quod hominibus, propter assiduas cogitationes, copioso spiritu sit opus, qui possit, &debeat odoribus celerrimè recreari. Sentimus autem plurimos siccantes odores non mediocriter displicere: vnde facilè cognoscere licet, restaurationem spirituum esse praecipuam odorum causam.