Latin
CAP. XVIII
Nicolas Biese, De natura libri V 372
Unproofread scanNot analysed yet
Medium autem transmittendis his differentijs aptùm, vt cum instrumento conueniat, &ipsius facultatis obiecto; quorum illud humidum, hoc autem ferè calidum, quodammodo medium est inter aërem &aquam. Iam quod omnes odorum differentiae, vel à temperaturis rerum proueniant, vel ab ijs quae possunt speciem earum excitare, ac ad nares transferre, nimirum calidis, attenuantibus &speciem ad nares deferentibus, vt aëris agitationibus, vel à medio, si fuerit peruium aut impeditum, satis est manifestum Nam ex instrumento facultatis nunc differentias nullas sumo, quod intelligimus adhuc rectè esse constitutum. Hi sensus, de quibus iam diximus, medio quodam, velut aëre, vtuntur: quamuis olfactus, etiam citra medium fieri posse videtur, gustus autem contactu quodam fit, nec mea dium aliquod requirit. De gustu. CAP. XIX. IC magis adhuc, quàm olfactus est necessarius animanti: cum propter assiduam &multam humidi naturalis à calore consumptionem, quem aër, inspiratione, per nares, asperam arteriam, ambitum corporis attactus, reparare non possit cibo potuque carere nequeamus: qui tantum afferat vtilitatis, sine sapore: quem percipimus gustu. Est enim gustus facultas dignoscendis &discernendis saporibus à natura destinata: cuius instrumentum linguam vocamus: quae carne quadam laxa constat, &memT ij. brana Olfactus medium, Odorum differentiae. Gustus non vtitur medio. Gustus necessarius animauti. Gustus quid. Gustus instrumen tum. Linguae compositio, brana foraminosa circumtegitur, breui tractu ex magno tertio cerebri pari contexta: quo qualitates saporum facilius imbibat, ac eorum speciem ad basim cerebri statim transmittat. Est autem in ore lingua commodè collocata: quod dentibus cibus ferè fuerat comminuendus, &ex eo fuerat per aesophagum ad ventriculum transmittendus.