Latin
DE NATVRA
Nicolas Biese, De natura libri V 400
Unproofread scanNot analysed yet
Vm phantasia verò vehementer est coniunctus quidam animorum actus, quem opinionem vocant: quamuis etiam ad res incorporeas, quę phantasia non percipiuntur, sese extendit: de quibus etiam vel scientiam vel opinionem habemus: maximè tamen circa phatasiam, &per hanc in alijs opinio versatur. Est aute opinio quidam assensus circa veritatem, cuius certam demonstrationem non habemus. Nam ea quorum est certa demonstratio, scientiae nomine continentur. Sunt verò in primis certa, quae sunt omnibus nota: si quidem vniuersum genus humanum errare nequit, cùm enim mens humana veritatis cognitioni destituta sit, ea certè non potest in vniuersum falli. Sunt autem omnibus nota principia demonstrationum omnium, quae axiomata vocant: vt totum esse majus quauis sua parte. de rebus omnibus affirmationem vel negationem esse vera. Sunt etiam certa, quę sensu bene constituto ab omnibus percipiuntur. Nam in instrumentis sensuum tales sunt affectiones, &tales ad animam trasmittuntur; quales sunt res externae: quę propterea nos decipere non possunt. habentur etiam certa, ijs, quae vel intellectu, vel sensu statim cognoscuntur, proxima: quae sensu vel intellectu notis demonstrantur. Cùm autem animę natura suam aptitudinem habeat vniuersalium, &etiam singularium per sensus, inter singularia communiaque plurima sunt, quę continent plurimam difficultatem, ea praefertim, quae procul ab extremis recedunt. Vt autem haec omnia melius intelligamus, operaepretium fuerit, vt vniuersum na turae theatrum nobis proponamus, in quo quòd omnia singularia sint est manifestum. Sed alia simplicia sunt, alia composita, omniaque mutuam comparationem variam habent.