Latin
DE NATVRA
Nicolas Biese, De natura libri V 401
Unproofread scanNot analysed yet
huius naturae totius theatri mens humana, veluti tabula quaedam rasa, similitudinem vniuersam concipere, nec tantum in eo singula particulatim, sed etiam multorum similitudinem &differentiam comprehendere potest: vnde species &genera suam originem in animis habuerunt. Cùm itaque singularia percipiat per sensus instrumenta, communia verò proprio sensu, siquidem haec sint bene affecta, decipere nos nullo modo pos sunt. Indicium autem affectionis bonę certissimum fuerit, si iudicent homines omnes eodem modo: veluti Solem esse corruscum. Non enim est rationi con sentaneum omnes vel plurimos homines decipi cir ea proprium obiectum: quod statim percipitur vel sensu, vel intellectu. In his igitur sunt euidentes demonstrationes: potiùs tamen in communibus axiomatis, mente statim notis. Sed ab alijs, quae cum ijs coniuncta longiùs distant, nos decipi solemus. Frequenter enim coniuncta sunt, quae videntur esse separata: frequenter etiam separata sunt, quae videntur esse coniuncta: propterea quòd media multa sunt, &frequedter obscura, quibus extrema vel coniungantur vel separentur. Ad exactam verò cognitionem, nullum medium nos latere decebat. Alioqui tantùm probabiliter in vtramuis partem quaestionem definiemus: in quo opinio versatur. vt autem omnia media rectè cognoscamus, summo quodam ingenio &exercitatione fuerit opus. Quidam verò tam bonam habent instrumenti cognitionis constitutionem, &tam cum mentis energia consentientem, vt species omnes facile comprehendant. Quidam etiam, quamuis ingenio non multum valeant, exercitatione multa &rectè instituta, comparant naturalem aptitudinem, qua cuncta facilius consequantur. Species enim veritatis animum assiduò afficientes, eum ad cognitionem continuò paratiorem reddunt. Et propterea multum tribuendum est illis, qui, cùm fuerint ingeniosi, summam etiam in studijs diligentiam adhibuerunt.