Latin
417
Nicolas Biese, De natura libri V 417
Unproofread scanNot analysed yet
Sic natura artificium in his ac alijs musculis necnon reliquis corporis partibus adhibuit: vt eam nunquam satis admirari possimus: quae certè nos ad summam venerationem opificis tanquam manu ducit: in animantium praesertim fabrica, quae reliquam naturae constructionem superare videntur. Sed in hominibus sunt haec omnia magis perfecta: in quibus aliud animae genus cum corporibus coniunctum absolutissima cuncta reddit. Sed vt haec omnia melius cognoscamus, pauca quędam exempla subiungamus: quae quidem necessaria sunt ad motum animantium cognoscendum. De respiratione. CAP. VIII. Nter alios omnes est maximè necessarius animanti motus respirationis: quo nullo vitę tempore, postquam in lucem ὶ νυ editum est carere potest: propter necessitatem refrigerationis expellendae fuliginis, &restaurationis spiritus tum vitalis, tum animalis. Quae sit verò praecipua causa respirationis, quaeri solet, &nos ostendimus esse caloris vitalis immoderatioris attemperationem: quamuis obstare videtur, quòd in vtero, cùm foetus copiosissimum calorem contineat, respiratione non refrigeretur. Nam per matris respirationem longissimus tractus est ab ore versus pulmonem atque cor matris: inde per arteriae magnae truncum ad eius diuisionem circa, sacrum os, inde per eius arteriae in matris vterum distributionem, &tandem per vmbilicum foetus in eius arteriam magnam atque cor. tanto certè, tamque calido tractu, non videtur aëris externi, in spiratione matris attracti, frigiditas, calorem cora dis in foetu temperatura, posse conseruati. Verisimile quoque est ante partum, multam fuliginem colligi, quae tamen expirationem non requirit: vnde sequi videtur cordis refrigerationem non esse pręcipuam respirationis causam.