Latin
418
Nicolas Biese, De natura libri V 418
Unproofread scanNot analysed yet
verum in foetu calida constitutio &non humida materiam multi spiritus vitalis praebet, ob quam respiratio perinde non desideratur. haec igitur est vna causa propter quam, in ijs qui proferuntur in lucem, &non prius respiratio requiratur: nihiloninus &aliae sese coniungunt. Nam tempore partus, calor corporis acrior redditur, quàm vt eum infans sine respiratione diutiùs possit sustinere: proptereaque plures quoque fuligines gignuntur, quàm vt citra expirationem commodè possint expurgari: quod sentiens foetus vt respiret, in apertam lucem exitum sibi quaerit: &post partum, vsum respirationis &omnium instrumentorum illi seruientium statim agnoscit. Est autem praecipuum instrumentum musculus, quem septum transuersum appellant, ventrem à pectore distinguens: in medio, circa caput, neruosus, in circuitu musculosus: qui cum natura versus cor incuruetur, dum ad principium suum trahitur, obliquitatem illam suam in rectitudinem mutat: vna de fit, vt in pectore locus vacuus sit futurus si non externus aër per inspirationem inseratur. Dum autem in rectitudinem diaphragma mutatur, cùm sursum incuruum sit, necessario deorsum mouetur: vnde sit etiam, vt ab eo ventriculus, cum partibus vicinis, comprimatur, &abdomen extendatur.