Latin
419
Nicolas Biese, De natura libri V 419
Unproofread scanNot analysed yet
haec est respiratio quiescentis animantis beneque constituti. Maior verò necessitas excitat etiam musculos intercostales atque tho racis: quorum hi pectus magis attollentes, internum spatium majus reddunt: quod corpore quopiam debeat impleri. Nullum verò corpus faciliùs &vtiliùs aëre fuit. Inter costales quoque musculi contrahunt thoracem in rotundam figuram: quae quod capacior sit est manifestum: &propterea quoque seruit hęc aëris attractioni. laxatis autem musculis dilatantibus concidit pectus in suum locum. Sed necessitate postulante musculi constringentes maiorem faciunt expirationem. Nunc horum musculorum constructionem breuiter perpendamus. Intercostales interni, à superiori costa in priora deorsum, sed à cartilagine verarum costarum è conuerso sursum in priora ducuntur. Interiores ve rò contrariam faciunt mutationem. Nam initio feruntur sursum, deinde in priora deorsum. At primus thoracis musculus incipit ab inferiori interiorique clauiculae primaeque costae parte, quaque pectoris haec ossi committitur est is insertus: &pectus dilatans promouet inspirationem. Secundus grandis, incipit à scapulae basi interiori, seque in nouem costas superiores extendit: &is quoque pectus attollit. In canibus autem idem secundum insertionem secundi musculi, ab interiori parte transuersi secundae ceruicis vertebrae processus varijs auctus ortibus, primae thoracis costae quatuorque costis vlterioribus carnosus inijcitur, tendinemque suum ad septimam &quandoque octauam costam exten dit. Requirunt enim canès, propter cursum, validiorem inspirationem: quemadmodum &animantia reliqua, quę thoracem etiam longiorem &quintam pulmonis fibram habent. Tertius initium suum ha bet ex trium ceruicis vertebrarum spinis, &inscritur in tres costas priores, inque tres sequentes, sub principio secundi thoracem mouentis.