Latin
CAPVT X
Nicolas Biese, De natura libri V 430
Unproofread scanNot analysed yet
Ita physiognomi ex similitudine, quam homines singuli cum reliquis animantibus habent, putant eos etiam moribus conuenire: propter materiae scilicet similitudinem, cognitam ex simili conformatione: cui pars saltem morum &actionum refertur accepta. Nam cùm formae diuersorum animantium sint inter se toto genere distinctae, eorum inter se similitudo videtur à materia prouenire: quamuis &distincta genera formarum etiam inter se conueniunt aliquo modo, nec aliquid tam diuersum est, quin quodam modo sit idem: vnde magis adhuc ex figurarum similitudine poterimus de morum similitudine iudicare: quòd figurae similitudo, tum formae, tum materiae similitudinem ostendat. dicet aliquis, atiqui figura corporis formae similitudinem gerit, quae, quemadmodum forma, toto quoque genere distingui, non autem ad alterius animantis similitudinem aecedere debebat. In perfectissimis quidem consa mationibus accidit, vt proprijs differentijs comprehendantur. Attamen; cùm LIB. V. CAEP. X. cùm ab vno profectu cuncta sunt, quadam similitudine continentur nased vna quam alia maiori: vnde sit, vt vna mores aliorum vel magis vel minus imitentur. simia numque, quàm serpens, aut piscia, &illius, quam horum, forma propius ad hominem accedit.