Latin
CAPVT X
Nicolas Biese, De natura libri V 431
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hic vel nulla vel paucisa sima perfectissima sunt: vnde sit, vt quanquam materia seminis eiusdem speciei sit, propter vatium concursum elementorum &accidentium, multas differentias admittat, à quibus conformationes &actiones rotius substantiae mutentur, &homines horum, aut aliorum animantium figuram referant, atque adeo etiam ipsos mores. In ipsas verò formas haec differentia perinde cadere Figurae non videtur: quae quamuis mutuam quandam sipotis difmilitudinem habeant, cùm simplices sint, obnoferunt ob materiam. xiae non sint differentijs compositionis, quemadmodum semen: nisi sequamur sententiam quorundam philosophorum, qui &eas indiuiduis quibus Plot. dam proprietatibus distinctas esse putant: sic vt etiam ipsae rationales animae, quae maximè sunt à reliquis, nimirum immortales à mortalibus, diAnimarum uersae, singulae naturà proprium quiddam harationabeant, quo magis ad huius vel illius animantis lium promores sint propensae. Certè, si verum est quod prietas. physiognomi dicunt. multae configurationes corporum differentias naturales morum nobis ostendunt, quae non possunt ad materiae differentias referri, sed potius ad differentias animarum indiuiduas, quae corporibus etiam suis ab origine similes differentias conformationis, cuius sunt auctores, impresserunt. hinc est, quod etiam lineis in volis manuu tantum chiro, Chiromam mantici tribuant, quarum causas non possumus tica ratioad maad materiam referre. Quamenim causam in im ateria seminis constituere possemus; propter quam &in monte Mercurij, vel Saturnij, quis tales lineas haberet, &pariter esset ad furtum atque suspendium propensus. Eiuscemodi ceraè cansa in elementorum mixtura constitui nequit: ne quidem in elemento, quod respondet elemento stellarum: quamuis hoc sit ex omnium corporum caelestium qualitaribus constiturum.