Latin
CAPVT X
Nicolas Biese, De natura libri V 438
Unproofread scanNot analysed yet
summarum quoque narium prominentia quadrat cum spatio, quod est ab imis naribus ad extremum supremi labri. Idem etiam interstitium est, à summo indicis ad imam eius iunctura, &inde qua manus brachio ligatur in externa parte, necnon in interna, quod est à digiti medij summo vngue, vsque ad imam eius iuncturam, ac deinceps ad restrictam vsque manum. maior etiam indicis articulus, &altitudo frontis, eadem mensura continetur: necnon extremi articuli duo digiti medij: nasus, maior articulus medij digiti, secundusque articulus medij digiti, &spatium quod ab imo mento ad supremum inferioris labri. Eandem mensuram habet manus &vultus maior pollicis articulus &oris apertura: minor pollicis articulus par est spatio, quod est à supremo imi labri ad nares. similiter eadem est articulorum medietas &vnguis, altitudo frontis, longitudo nasi, latitudo oris per supremum labrum. Eadem est etiam latitudo pedis &palmae, &quod est ab imo talo ad summum pedis, cum eo quod à summo pedis ad extremum vnguis. Eadem est longitudo oculi, &latitudo nasi. Aurium duo semicirculi, circulus oris aperti, necnon superciliorum sunt pares. Inter verticem &genua medius est vmbilicus. Nodus gulae medius est inter imam narem &supremum pectus: oculus inter verticem &mentum: imae nares inter oculorum interstitium &mentum. mirum non est, quantum aequalitate natura delectetur. At cubitus pollici, &brachium cubito triplum. certè cuncta quibusdam analogijs est natura fabricata, quas necessarium est fuisse prius in formatrice facultate: quae cum characteres insitos in materiam dimensam suis analogijs expresserit hae minimè sunt à rerum naturalium studiosis negligendae.