Latin
CAPVT X
Nicolas Biese, De natura libri V 439
Unproofread scanNot analysed yet
non enim tantum vsum actionis externae, sed &intimam quandam vim &propensitudinem animorum atque corporum nobis demonstrat: quamuis illi voluntas &ratio superior esse possit: quemadmodum ex ijs quae prius diximus potest esse satis manifestum. Itaque cum Socrates à physiognomo prauis naturae conditionibus &moribus, non citra risum &contemptum adstantium esset descriptus, respondit ad vitia naturales illecebras fuisse verè traditas, quas ipse tamen studio diligentiaque superasset. Verùm nos exempla quaedam physiognomiae breuiter exponamus, quibus internam constitutionem &hominum mores deprehendamus, rationibus potius &ipsa materia petitis: nam indiuiduas formarum differentias perinde cognoscere non licet. Quomodo partes externae corporis nobis motus externos ostendant. CAP. XII. Voniam itaque diximus de sensilium partium corporis naturali dimensione &analogia, quid haec nobis praeter natura aucta vel diminuta significare possit perpendamus. Capitis magnitudo, si bene confirmatum alioqui sit, no bis ostendit materiae multitudinem &facultatis formatricis robur. Est autem bene conformatum, quod est instar sphaerae compressae. Si caput magnum malè conformatum sit, materiae mole, facultatem formatricem Ei. vinci, &motus animorum diminutos atque segnes ostendit. Pectus magnum cordis calorisque vitalis rebus, cum materia multa demonstrat.