Latin
5
Nicolas Biese, De natura libri V 5
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, cùm in omnibus rebus dijudicandis *iij ijs praesidijs vtaris, quibus fretus quis exactißimam veritatem adipiscatur, in omnibus cum tanta laude versaris, vt omnes te singulari Dei opt. max. beneficentia, temporibus hisce periculosißimis &perditissimis, nobis concessum esse iudicent, qui remp. Christianam auctoritate, prudentia, consilio, aequitate, clementia, omnique virtute conseruares, ac ab internis &externis iniu rijs tuereris. Sed vt interim Hungariam, Bohemia, Austria, reliquasque tuas celeberrimas &potentißimas prouincias omittam, quae, cùm in continuo tuo conspectu versentur, virtutem tuam indies magis experiuntur inter alias Germania certè tibi plurimum debet, quae cùm tum propter soli fertilitatem, tum propter hominum virtutem, laudibus omnibus dignißima sit, sub tuo principatu didicit, quantùm referat rebus grauißimis &temporibus difficillimis aliquem reip.