Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 54
Unproofread scanNot analysed yet
sessione eorum materia quieta, generationis scilicet &corruptionis expers, manet: quod in vnum cum ijs redacta, ac ad eorum naturam accedens, alias formas non admittat: quae propterea ab elementorum formis creditur esse diuersa: cum in ijs formis caelestibus talis defectus non sit, qui generationis &corruptelae possit esse capax. Qui verò quicquid materiam habet perpetuum esse negant, cum caelum aeternum esse velint, solum ibi formas statuunt, cum dimensione &motu. Verùm cùm necesse non fit omnia, quae materiam habent, corrumpi, nos etiam in caelo materiam collocamus, multi tamen praestantiorem ea, quae sub luna continetur: quam si propterea, quod nouam formam non admittat, aiterius generis dicere velimus, non multum refert, modo constet eam etiam esse in defectu. Deus cum purissimus actus sit, infinitus dicitur: quod omni formae superior, nihil quod non habet accipere possit, sed infinitam actionis, nullam autem affectionis potentiam habent, materia verò dicitur infinita, quod omnibus inferior, omni forma fineque careat, &omnibus affectionibus sit subiecta. Cùm ergo duplex potentia sit, actionis &affectionis, illam absolutam Deus, hanc materia, reliqua vtramque tenent: inter quae mentes incorporeae primum, Deoque proximum, locum habent: si tamen illi proximum aliquid dici potest. Inter corpora minus defecerunt caelestia, quae tantum motus, dimensionis, &positionis differentijs distinguuntur, &qualitates mutuas concipiunt, citra mutationem ad aliquam corruptelam: plurimum defecerunt haec ima, quae materiae plus &formae minus habere dicuntur: proptereaque sunt obnoxia corruptelae. Sunt &aliae formae indiuiduae, cum diuiduis coniunctae, sed tamen separabiles: velut animae rationabiles.