Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 55
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae, cum sine corpore propriam actionem nullam habeant, &natura nihil otiosum esse velit, à formis elementorum separari nequeunt vt reliquorum animantium stirpium, &herbarum formae. corporum autem omnium, tum caelestium, tum elementorum formae, perduam materiam triplicem dimensionem, quam corporaturae formam appellant, in se producunt: quae corporaturae forma potentiam infinitae diuisionis tanquam materiam suam habet, &cum ea constituit mathematicum corpus, à physico corpore diuersum: Physicum enim corpus est in natura rerum atque calefacit &refrigerat, mathematicum tantum est in intellectus dimensionesque naturales à mathematicis admodum sunt diuersae. Sed cum à corporum formis in materia dimensionem produci dixerimus, id ipsum quomodo fiat, quoque pacto defectus dimensioque generationis &interitus causa sit, vt materiae, formae, dimensionisque vim melius intelligamus, breuiter hoc loco consideremus. Ex ijs autem quae prius diximus constat, è diuina mente varios esse characteres expressos, quos formas appellabamus: inter quos alij propius ad causam accedant, alij verò longius ab ea recedant. At cum ab vna cuncta producta sint, quantò sunt illi propriora, tantò magis vna quaeque sunt, latius patent, plusque virium obtinent, &minus affectionibus obnoxia sunt, quibus ad interitum vergant. Quantò verò longius distant, tantò minoris virtutis arctioraque sunt, &affectionibus mutuis magis subiecta. Quapropter incorporeae formae magis vnae diuinaeque sunt, quàm vt his angustioribus terminis concludi velint: sed potius in amplioribus naturae spatijs &à demensionum carceriCorporaturae forma. Dimensiones naturales amathema ticis diuersae. Dimensio vnde pro ducatur. Defectus propter discessum ab vno.