Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 59
Unproofread scanNot analysed yet
Quia verò nihil in vniuersa natura vacuum esse, potest, quemadmodum postea sumus demonstraturi, necessarium est, vt haec omnia minima, sese contingant. At hîc saepe fit, vt formae, quae se per minima contingunt, eiusdem ge neris sint: vt in suis locis ignis, aëris, aquae, terrae. Saepe quoque diuersi generis sunt, vt cùm elementa di uersa commiscentur. formae verò compositorum, vt animantium &stirpium, cùm indiuiduae quoque sint, eadem in pluribus atomis continuatis versantur. Sed haeę pertinent ad sequentem considerationem: quę tantum hoc loco proposita sunt, vt originem quantitatis inueniremus: quae quidem admodum est rum substantia corporea coniuncta. prouenit autem ex minimorum physicorum, quae iam propter maximam degenerationem, in extremas: angustias deiectae sunt tum coniunctione, tum continuatione, quibus totum spatium à centro terrę ad summum coeli tum constituitur, tum impletur: &inde quoque positio prouenit, quatenus ad superiorem, inferiorem, dextrum, sinistrum, anteriorem &postersorem partem quaeque vergunt. Inde quoque figura, quatenus continuatae partes in hanc, aut in illam. positionem tendunt, &quatenus ab alijs circumscribuntur loco continentur. Sic dimensio, positio, figura, locus consentaneam originem habent, &substantijs corporeis huius naturae necessitate! quadam innata videntur: quod corporeae formae, propter materiam defectumque suum, porentiam dimensionibus obnoxiam habent, per quam deficiunt ab illis incorporeis indiuiduis formis: ad quas tamen propius accedere possunt, si per indiuiduam, animae scilicet humanae naturam, atque diuinitus nobilitatę, in dimensionis energiam vergere non cogantur: quod humanae naturae mutatione, vnius he minis perfecti exemplo, in alijs hominibus est aliquando futurum. Nam cùm à minimis continuatis dimensio producatur ab ijs versus incorporea vel minimus elementorum recessus, à conditionibus elementorum ea libera reddet.