Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 60
Unproofread scanNot analysed yet
Si namque minima quorundam elementorum ad incorpoream naturam reuocari cogitemus, ea minima non amplius erunt principia corporum dimensorum: cùm non sint amplius in hoc infimo naturae dimensae gradu, per quem habent, quod talia minima sint, ex quibus corpora dimensa, &non ex ijsdem, in praestantiorem ordinem redactis, talia, sed alterius &indimensae cuiusdam naturae constituantur. Quid autem obstat, quo minus elementorum formae, conseruata reliqua sua natura, nouam dignitatem consequantur. Ex ijs, quae iam diximus cognoscere licet, dimesionem, quamuis admodum materiae formaeque corporeae vicinam, ab ea tamen esse longe diuersam, corporaturam elementorum corporumque caelestium non esse prorsus eandem, &quomodo materia cum quantitate, necnon alijs multis accidentibus corporeis è formarum degeneratione producatur: praesertim elementorum, necon quae constant ex ijs, materia: quę iam vltimum naturae gradum renent varijs casibus &etiam corruptelae obnoxia sunt, atque minimis suis continuatis dimensionem proferunt: quam dum solam mathematici mente concipiunt, &trifariam in longum, latum, atque profundum extendunt, corpus mathematicum animis suis constituunt, quod in ijs habet etiam quandam suam formam.