Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 61
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen haec, quoniam in infinitum secundum eos diuidi potest, tanquam infimae conditionis, per defectum scilicet vnitatis, ex eo multae suae materiae particeps esse videtur. Sed haec non sunt huius loci: nisi quatenus ad materiae formaeque cognitionem pertinere possunt. Ex his autem, quae iam diximus, constare potest, triplicem esse materiam, vnam omnibus communem, quarenus aliquid recipere possunt: aliam omnibus corpo ribus, quae dimensionem habent &admittunt, &tertiam communem solis corporibus, quę gignuntur &corrumpuntur: quae propriè materia nominetur. Et hactenus de forma materiaque pro instituto satis. sed quoad à forma separabilis est, dicitur materia particeps esse priuationis, de qua iam est dicendum. De priuatione, &vnde sint mala. CAP. III. DiZ Voniam bonum huius inferioris ma