Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 65
Unproofread scanNot analysed yet
Est tamen priuatio tanquam non ens: quae nimirum per solam materiam sit, &materiam, suapte natura non enti proximam, quodammodo non ens reddat formis scilicet omnibus cogitatione destitutum: à quibus est τὸ τὶ ξναι, essentia omnium rerum. Rectè verò factum, est, quòd semper aliqua forma singulas mareriae partes occupet, quodque prinatio materiae sit innata: quas non quidem ad praesentem, quam habent, sed ad omnes alias formas singulae materiae partes habeant potestatem: qua, per qualitates formarum corporeas, per caliditatem, frigiditatem, hu miditatem, &siccitatem, continua peragitur omnium rerum vicissitudo. Quoad verò materia, cum innata prinatione coniuncta, duo, quoad seorsum quaequę consideratur, tria sunt principia rerum: ma teria nimirum, prinatio, atque forma. Sed ex materia formaque cuncta constituuntur: per priuatios nem verò potius gignuntur &corrumpuntur. Quauis autem formarum &priuationis in hac inferiori natura sit mutua continuaque vicissitudo, quod ta men materia nec gignatur nec intereat à philosophis est omnino receptum. Ex alio namque subiecto fieret, &,cùm sit ipsa primum, esset aliquid primo prius. Rursus si interiret, in perniciem omnia secum traheret: cùm haec corpora materia sua carere non possint. Sed, vt priuationis materiaeque