Latin
65
Nicolas Biese, De natura libri V 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
vim omnem melius intelligamus, haec res videtur nobis hoc loco paulo diligentius esse perpendenda, cùm omnes substantiae, tum iijcorporeae, tum corporeae, tam caelestes, quàm inferiores, per materiam varia concipiant accidentia, quemadmodum saris ex ijs quę diximus potest esse manifestum, ipsa mas materia nihil aliud esse videtur, quemadmodum prius dicebamus, quam affectionis quaedam omnibus innata potestas, è formarum defectu producta: quae, si quidem in defectum formarum naturam sua habet, quanquam in singulis formis deficientibus quatuor elementorum, atque adeò quadruplex, videatur esse constituenda, quę quodam ordine cum quatuor suis formis totum impleat spatium à centro terrae vsque ad sphaeram lunae, quoad tamen est affectionis potentia quatuor elementorum aequabiliter omnibus communis, vnius loco, tametsi, prom, pter elementorum formas dimensas, veluti partes plures habet, meritò censeri potest: cui sit etiam innata communis priuatio, per quam elementorum formae gignuntur &corrumpuntur.