Latin
66
Nicolas Biese, De natura libri V 66
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem imbecilliores formę per materiam suam &defectum contrarias qualitates concipiunt, quibus vna elementa materiam aliorum elementorum inuadunt, occupant, &comprehendunt: comprehenduut dico materiam, hoc est, affectionis potentiam, quam prius formae priores possidebant, &posterius succedentes in priorum locum fori mae retinent suo defectu, propter quem sunt &hae pariter obnoxiae corruptelae: in commutationibus harum formarum, quatenus defectu suo generationem &corruptelam admittunt, eadem materia dicitur manere. Cùm verò quaelibet forma propriam suam occupet eius materiae communis veluti partem, haec materiae pars citra formae praesentis interitum, aliam formam recipere nequit, cùm esse duae non possint in eadem: nam alioqui materiae pars simul esset tum vni formae propria, tum non propria, nimirum pluribus communis: contradictionem autem haec rerum natura non admitrit. Cùm itaque B iiij piuιτεο ΣίMareria quomodo maneat cadem. Priuatio quomodo necessaria. Generatio fieri potest sine corruptione, &contra. Forma ple .