Latin
7
Nicolas Biese, De natura libri V 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ob id patrocinium tuum, quod alijs nunquam defuisse sciunt, implorant: quo nimirum bonis atque doctis viris magis placeant, magisque tuti sint contra maleuolorum contumelias: qui ferè tales sunt, vt potiùs omnem accusationem, quàm vllam excusationem quaerant. Quamuis autem hîc interdum à communi philosophorum sententia recedimus tamen rationes probabiles, &auctores graues, sequimur, quod in rebus abstrusißimis satis esse debet. quarum obscuritas multis studiosorum et ingeniosorum disputationibus discutienda fuit: ita tamen, vt quis non contradicendi, sed inueniendae veritatis desiderio citra pertinaciam, excitetur ac in ijs rebus studium &ingenium suum exerceat, quae cùm maximi momenti sint, ad aliorum omnium cognitionem, sine legum vllo praeiudicio possunt in aliquam euidentiorem, quàm sit illa communis, intelligendi lu cem exponi: quales eae sunt, in quibus nos iam versamur.