Latin
8
Nicolas Biese, De natura libri V 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, si quandoque minus aliorum opinioni consentanea dicimus, ab aequis lectoribus, etiamsi diuersum sentiant, veniam eorum, quae citra cuiusque iniuriam hîc à nobis tradita sunt, ex spectamus: si verò veritati lucis aliquid interdum afferimus, eorum quoque fauorem commeremur: quem etiam beneuolentia tua, sacratißime Princeps praecipuè mihi conciliare potest: cuius auctoritas &virtus meritò debeat animos hominum non mediocriter commouere: pro qua libentißimè quoscunque labores suscipiam, &quaeuis studiorum nostrorum praemia facilè contemnam. LI. De forma, &materia. 11. De priuatione, &vnde ma la. III.