Latin
76
Nicolas Biese, De natura libri V 76
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque forma Causarum cum fine conuenit, &hîc etiam conuenit cum efficonsenciente: nisi quod efficiens ordine primum sit, forma isus. verò postrema. Nam oportet esse prius artificem, quàm opus aliquod sibi proponat: quod nisi prius sibi proposuerit, illud ex arte non est facturus. Sed forma quoad agit, causę proprium nomen habet, &quoad quod fieri debet concipitur ab efficiente, tanquam est exemplar in artifice, secundum quod aliquid est futurum: idque cùm sibi proponit ad opus, dicitur causa finalis. sic in efficiente externo tum forma quaedam, tum finis collocatur. At cùm iam est in materia, substantiae pars, &principium, propricque forma nominatur, Oportet autem etiam esse materiam ex qua substantia hat: quae quidem prius quàm substantiae pars est, vt cùm faber rudelignum polit, adhuc externae causae, cùm iam eius, substantiae pars est: veluti cùm in lecticae formam, lignum fuerit concinnatum, principij nomen habet: è quo nimirum, cùm forma, substantia constituatur. Itaque genera causarum externarum quatuor reConcansae, censentur. Reliqua, velut instrumenta, συνάιτια concausae potiùs dicuntur. non est autem necesse, quod finis cum deliberatione sit &electione, sed, velut in ijs quę ratione, vel anima carent, est saris, quòd aliquo modo finis sit in efficiente. Cùm autem artifices citra consilium ex promptitudine artis cognite multa agant, hoc eriam efficientibus naturalibus accidere iudicare debemus, innato quodam instinctu, non autem veluti proposita specie boni, aliunde conparato. nam expressa summę sapientię vestigia euncta gerunt, quae tamen expressissima sunt in ijs, quaesipem in actionibus sibi proponunt.