Latin
77
Nicolas Biese, De natura libri V 77
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem aliae causae sint energia, quae ia in operatione sunt, nec possunt ab effectionibus separari, &quod aliae potestate sunt, quae nondum exeunt, sed per oportanitatem in opus prodire possunt, satis est manifestum. Effecta verò vel necessaria sunt, quae semper causam energia positam sequuntur vel frequentia, vel rara: in quibus postremis, si sint ab externo prin cipio, fortuna versatur &casus. Verûm quò fortuitum aliquid sit, oportet, vt externum principium effectus rari se coniungat ijs, quae ad finem aliquem fieri solent: nam si lapis ab externa varuque causa decidens factus sit cuiuspiam sedes, id easu, non fortuito factum esse dicemus: aut si puer, qui consilio caret, conspexit thesaurum. Casus enim latius patet, qua fortuna, quae dicitur demum in ijs, quae electione fiunt: vt si quis fodies fundamerum inuenerit thesaurum: is enim fodiendo finem aliquem sequebatur: cum quo rarum aliquod effectum, inuentio nimirum pecuniae, se coniunxit. Itaque fortuna dicitur causa per accidens eius, quod rarò, ad bonum vel malum, ex proposito sit, vol illi quod sit ex proposito se coniungit. Est enim fortuna in rebus gerendis, in quibus quis fortunatus aut infortunatus dici solet. Itaque fortuna dicitur causa, quod amici peregre redeuntis occursus se coniunxerit proposito, quo quis ibat in sorum: quod quidem non suapte natura, sed rarò contingit. Quia verò proponi solet aliquod bonum, quo fortuna sit, oportet vt se quid coniungat, quoad vel bonum sit, vel malum. nam in alijs fortuna locum non habet: vt si cuipia iter facienti Aethiops occurrat, cuius occursus nihil secum adferat boni vel mali. Multu vero bona vel ma la proposito nostro sese coniungere possunt, quoni alia sunt alijs cum sine maga coniucta: vnde nascitur nullumf ortunarum discrimon. Gportet etiam, quo fortuna dicatur, vt quod se coniungit, contingens sit, nec habeat in nobis causam certam, vel diuinam, vel humanam, vel naturalem. Itaque legimus à Deo prophetas ad quosdam ex improuiso missos, quod quamuis rarum sit, nemo dixerit fortuito contigisse.