Latin
84
Nicolas Biese, De natura libri V 84
Unproofread scanNot analysed yet
Ita nouem sunt ordines in vniuersum: quorum singuli contineant mentes innumeras quae mille millium nominibus etiam à sanctis viris describuntur: inter quas inferiores etiam gubernandis corporati mundi partibus &prouincijs sint praefectae. Platonici quoque daemonas, tanquam δαιμονὰς, &heroas inuexere, quos, vt praestantiores Deus sibi tanquam finem rerum omnium corporatarum proposuisse philosophis illis videri posset, si non vnus homo qui sit etiam Deus; reliqua cuncta longè superaret. Is itaque reliquorum omnium finis est iudicandus: à quo mentes incorporeę, nec non animae, dum illi seruiunt, suam felicitatem consequuntur. Is, per quem etiam omnia constituta sunt &comprehenduntur, in quo solo veritas omnis &vera felicitas est, eiusque participatu in ijs, qui cum eo fuerit coniuncti, rerum omnium factarum dominus vniuersae naturae singulisque partibus eius suam, &hominibus piis praecipuam quandam distribuit dignitatem, quos etiam vltra primaeuam naturam nouis muneribus &honoribus gratuitis indies exornat, etiam ministerio mentium beatarum, &eorum hominum, quibus hoc officij dedit, vt eius dona distribuerent per naturam humanam. Non enim Deo satis fuit, naturam rerum omnium tum facere, tum conseruare, nisi continuo dignitatem eius augerent: dum homines meliores, quibus reliqua seruirent, nouis beneficiis secum deuinciret, suique boni gratuiti quoque participes redderet: quod adhuc cuiusque naturali voluntarioque virtutum bono longè praestantius esset. Haec tamen tria genera bonorum, naturae nimirum, voluntatis &gratiae conuenire cupiunt in vnum: per quae meliores homines arctè cum homine perfecto coniunguntur, &cum iis etiam incorporeae mentes conspirant.