Latin
85
Nicolas Biese, De natura libri V 85
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Dei gloria, hominumque felicitas, per eum perfectum hominem, qui sit etiam verè Deus, finis vniuersitatis constituendae fuit. Sed hactenus de causis rerum naturalium satis. De motu. CAP. V. Voniam naturam definiuimus principium A motus, &quin sit aliquis motus, cu haec σπε omnia moueri cernamus, dubitare non &possumus, quid sit motus nunc consideremus: frequenter enim aliquid esse scimus, cùm interim eius essentiam omnem non cognoscamus: vt cum animam rationalem atque Deum esse non dubitamus, &interim de eius natura quaestiones nullas mouemus. Motum verò nisi per ea quae mouentur facilè non intelligemus. Oportet igitur, vt quot nam sint ea quę moueri possunt inuestigemus, &rursus orationem nostram paulò altius repetamus. Quidquid autem est, essentiae nomen habet, &vel suapte vi, vel alterius ope consistit: illud substantiam, hoc accidens nominarunt: at accidens omne vel cum substantia, vel à substantia procreatur. Cum enim ab vno principio cuncta suam originem habuerint, necessarium est, vt conspirent in vnum, mutuamque quandam analogiam habeant &comparationem: quod accidens comparationis &relationis cum ipsis substantiis videtur esse productum. eo continetur etiam ordo, quo sunt aliis alia vel superiora vel inferiora, quaedam prima, quaedam etiam postrema: quae postrema, cùm iam ab vno suo principio longissime degenerarint, veluti prius dixis didiximus, ob id etiam minimum vna, maximequ uidua sunt: quae nos dimensa corporaque vocamus.