Latin
91
Nicolas Biese, De natura libri V 91
Unproofread scanNot analysed yet
Nam pura potestas non est, per quam aliquid quiesceret in eo, ex quo moueretur nec etiam purus est actus, quo quiesceret in eo, quod esset motu consecutum: sed motus est actus imperfectus, quoad per eum aliquid energiam aliquam habet, &tamen nondum potestatem reliquit. proficiscitur autem omnis motus ab agente, sed tamen ipse est in eo ipso, quod afficitur, cùm nimirum sit eiusmet actus: quoad alterius vel formae, vel quantitatis, vel qualitatis, vel loci potestatem habet: Id enim cuius ea potestas redigitur, potiùs quam id quod eam redigit ad energiam, propriè dicitur moueri. Agentis quidem, vt ignis, &eius quod afficitur actus, excalfactio scilicet, est in eodem subiecto, velut in aqua, sed ratione diuersa: nimirum quoad in id quod afficitur, procedit ab agente, &illud quod afficitur versus illud ipsum quod mutat, aquae nimirum frigiditas in igneam caliditatem transfertur. Idem igitur est quod ab agente procedit, in id quod afficitur cum eo quod fit in eo quod afficitur: concipitur enim qualitas agentis: sed diffen runt, quemadmodum via quae ducit ex Athenis Thebas, &è Thebis Athenas: &tamen potius affectio quàm actio motus appellatur: non tam quatenus quid afficitur, quàm quatenus aliò per affectionem agentis vi contendit. est verò motus simplex quędam energia Mots perfectio. Arist. l. phys. Motus v. nus quis L. 5. phys. Haec ex li Motus co trarius. L. 4. iuxta phys. c. Quies motui co traria. Quietes contrariae.