Latin
93
Nicolas Biese, De natura libri V 93
Unproofread scanNot analysed yet
energiae species, non ex duabus energijs agentis, &eius quod afficitur composita, sed vtrique potius à diuersis extremis, agente nimirum &patiete procedenti, communis: vt refrigeratio caloris à causa frigida in eo, quod calidum est. Quoniam autem quod mouetur, ad naturam eius cuius potestatem habet, quoad eo fertur, accedit, motus etiam perfectio definitur hoc est, potestatis in energiam mutatio eius quod perfici, hoc est, moueri, motuque aliquid consequi potest: &quoniam quiescit, vbi fuerit illud ipsum, ad quod mouetur consecutum, ideo quies perfecti perficientisque perfectio nominatur: quod scilicet post absolutum motum, absolutè iam habeat illud quo ferebatur, &tum mouens ad eum finem cesset moueri. Iam quoniam in omni motu aliquid est quod mouet, quod mouetur, in quo, &versus quod aliquid mouetur haec si fuerint eadem nec quiete sint interrupta, idem est motus: sin diuersa, diuersus. Id in quo fit motus duplex est, nimirum subiectum &tempus. Mouet quicquid mutandi vim aliquam affert. Id quod mouetur &quo mouetur, vti prius diximus, quadrifariam est diuisum. At quoniam motus ex contrariis in contraria fit, quilibet etiam est duplex. Motus quo itur è contrario in contrarium, contrarius est ei, quo è contrario in contrarium itur, vt quo refrigeratur aliquid, illi, quo quid incalescit. sed quies etiam, veluti priuatio quaedam, motui contraria censetur: in iis scilicet quae motu perficiuntur, vt morbi quies, motui quo itur ad sanitatem.