Latin
98
Nicolas Biese, De natura libri V 98
Unproofread scanNot analysed yet
Non intelligo nunc spatium vacuum, sed quod corpus aliquod recipit, &aliud recipere potest: sic vt vnum vniuersum sit, in quo cuncta corpora tum sint, tum moueantur, suprema caeli superficie comprehesum, vel potiùs (cùm quod continet, illi quod continetur aequale sit) spatium vniuersitatis vniuer sum, quod omnia, etiam supremam illam cęli planitiem complectitur, &cum principio rerum naturalium, quod priuationem vocant, vel cum materia potius priuationi coniuncta, perque dimensionem diuiduam in nihilum vergente, magnam habeat cognationem, atque quemadmodum illa causa generationis est, sic hoc sit causa motus per locum. Quenadmodum enim generatio fit, cum forma quae gignitur, ne materia nuda sit, alteri formae discedenti succedit, ita fit motus per locum, quod aliquod corpus spatium suum relinquit, idque spatium relictum aliud corpus occupat, ne vacuum relinquatur: qui quidem traxionis est motus, ad locum communem. Est &pulsionis &traxionis à causis externis violentus motus: est &motus corporum ab innato principio ad suam in vniuerso positionem, quemadmodum prius dicebamus. Quòd si verò nomine loci spatium intelligamus, necesse non erit, vt vniuersitatis corporeae locum aliquem externum quaeramus, sed spatium vniuersum eius locum esse dicemus, in quo tamen diuersae partes, diuersam constituant in vniuerso positionem: &sic euitare poterimus multas difficultates, verùm, si rectè consideremus, hoc spatium tantum est in animorum, non autem in hae rerum natura, quae nihil nisi substantias corporeas cum suis accidentibus complectitur: non autem in ea dimensio separata fuerit vnquam, quam ingrediantur substantiae corporatae: quae cùm suam dimensionem secum circumferant, &plures dimensiones simul esse non sinant, omnes alias dimensiones atque substantias dimensas excludunt: &vniuersitas substantiarum corporatarum excludit ex hac natura rerum omnem aliam, praeter eam quam continent ipsa corpora, dimensionem, atque hinc est, quod sibi mutuo corpora necessario cedant.