Latin
99
Nicolas Biese, De natura libri V 99
Unproofread scanNot analysed yet
Dum itaque corpora locum mutant, non ingrediuntur spatium, quod seorsum rerum natura continetur: sed inter alia corpora cum suo spatio dimensioneque subeunt, quae quidem locus propriè non videtur appellanda. possumus tamen spatium dimensionemque singulorum, &vniuersitatis corporatę, seorsum cogitatione complecti, quae contraria non sit dimensioni naturali: sic vt fingamus dum corpus aliquod mouetur, manere spatium dimensioni corporis illius par, quod occuper aliud corpus in prioris locum succedens: &quoddam conmune spatium dimensioni globi quatuor elementorum aequale fingere possumus, intra quod omnia, quae continentur hac rerum natura, moueantur. sic &phantasia spatium concipere possumus, intra quod cęlestia corpora sint &circumferantur, etiam illud, quod est omnium supremum. hoc si locus esse statuatur, potius, quemadmodum iam dicebamus, erit in animorum, quam in rerum natura. Sed &superficies interna continentis corporis, quatenus ad id quod continet refertur, est etiam in comparatione quadam &cogitatione, nec tantùm nominandae sunt res externae, sed omnia quę circa res externas, &earum veritatem omnem, animis concipi possunt.