Latin · Dactylic hexameter
100
Nicolas Biese, De universitate libri tres 100
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen omnino similes sunt: nempe negauit
Haec natura pares: sed mores Castor auitos
Exprimit &patris: at Pollux quoque praelia miscet.
Stilbontem pedibus reddunt, &vertice Martem
Alter, sed coxis similis Phaenonis vterque est.
Proximus insequitur geminos, qui torrida claudit
Hydrae retrogradus socius: saepe iste serenum
Educit Boream, miscentem frigora flammis
Atque insculpta gerit celsae presepia fronti
Et geminos Asinos: tenui qui lumine, caeli
(Si sint conspicui) semper sunt signa sereni: