Latin
100
Nicolas Biese, De universitate libri tres 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si euanescant, pluuius densescit in imbres
Aër vel flatus, &si modò luceat alter,
Signum est ventosos illum obscurare vapores.
Poßidet hos Pyrois pariter cum Sole: pedesque
Mercurius finxit, nubem Mars atque Diana.
Spiritibus calidis Theumesius Herculis hostis,
Obuersus cancro est, regali &pectore celsos
Infractosque animos profert: Saturnia collo
Signa gerit tergo, nec non Pyroëntis adusti:
Phaenonis Venerisque in cauda insignia monstrat,
In coxis Veneris nec non Hermetis: &iste
Nempe sibi similis, semper turgentia gestat
Viscera, terribilemque iubam vultusque superbos:
Nec seruire potest, ardetque cupidine regni.
Amphitroniadi at maior concessa potestas.
Omnis virtuti tandem violentia cedit. e
Expulsa ex hominum coetu pia virgo nefando
Nunc caelo tantum fruitur, Iouis alma propago,
Quae quondam in terris latè cùm sceptra teneret,
Floruit imperium. verè fuit ille beatus
Tunc populus; virtus etenim foecunda vigebat