Latin
101
Nicolas Biese, De universitate libri tres 101
Unproofread scanNot analysed yet
a Aspiciendi sunt potissimum in medio caelo: nam iuxta finitorem, propter continuos vapores, omnia sunt obscura. Aër concretus in nubes, &stellas, praesertim minores, obscurat, &pluuias gignit. Habent autem lucem exiguam aselli. b Sunt in hac parte caeli tanquam nebulae quaedam, à quibus Martis &lunae vis descendit. c Caliditas, quoniam natura sursum in amplitudinem fertur, &quoniam mens fermè corporis motum sequitur, animos magnos, promptos &superbos facit. Est autem calidissimum Leonis sidus. Sed animus humanus naturae superior, eam vel in hanc vel in illam partem flectere potest. d Iupiter exactam temperiem seruat, temperantia verò iustitiam producit: nam qui in se nec excessum nec defectu aliquem admittit, quomodo posset eum in alijs laudare, quomodo posset aequo animo fers re, quosdam pessimè meritos maximam, alios viros optimos minimam partem in Rep. obtinere. Iustitia verò communem felicitatem secum affert. reliquas enim virtutes per animos omnium ciuium serit, fouet, &ad suum incrementum perducit, cum quibus est vita beata coniuncta: animus suis omnibus bonis abundans, corpus etiam optimè compositum reddit, tum quòd sit cum optimè composito coniunctum, tum quòd viuendi modus ad sanitatem &firmitudinem plurimum valeat: corpore quoque bene composito quàm optimè vtitur ad eas operationes omnes, quibus externa bona facillimè comparentur. Quae verò Resp. bonis omnibus animi, corporis &externis abundat, non potest non esse beata. Deinde qui louis filiam Astraeam habent in honore, non possunt loui non esse commendati: &in eo sunt omnia momenta felicitatis communis collocata. Dicitur autem Astraea filia louis, quòd illi sit amica. Nam ei contra patrem Titanum auxilium tulit. Fuit autem Astraei &Aurorae filia: per Astraeum caelum veteres significarunt, per Auroram, indicium manifestum eius pręcipuę virtutis. Cęlitus omne bonum, &descendit &significatur.