Latin
111
Nicolas Biese, De universitate libri tres 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Omnis naturae necessitas liberae potestatis diuinę vi continetur, nec multum intelligere putandus est, qui supra naturam nihil videt, cùm illic horum omnium causae sint, &aliae plurimae, quae naturalem rerum seriem impediunt, impellunt, aut etiam inuertunt: nam vt libera potestas libera non sit, fieri nequit, aut etiam vt liberas non edat actiones, quae tamen semper rationem comitem habent, quamuis haec à nobis ignoretur. b. Quapropter violentam mortem significat, vt &reliqua signa, in quibus diuersissimorum siderum vires malè iunguntur: ea tamen quę per se mala sunt, &etiam diuersa, per media quędam bene misceri possunt. c Aegyptus trigoni formam habet, quae principium est omnium aliarum rectas lineas habentium, &ideo tanti fecit eam Plato: nam etiam cum ternario magnam cognationem habet, qui numerus semper est habitus admodum diuinus, &ideo non est mirum, quòd viri sapientes eius similitudinem voluerint in caelo describi. d Per Neptunum &Medusam animi corporisque vim &potentiam intelligere licet: vnde fama prouenit, quae per Pegasum alatum significatur, qui in templo Mineruae dicitur esse procreatus: haec enim dea sapientiae est, qua nihil memorabilius esse potest. Fingitur autem Pegasus Castalium fontem aperuisse: vel quoniam fama praecipuè solet ingenia praeclara excitare ad scribendum, &etiam circa famam illustrium virorum saepe versantur: idque est quod Bellerophontem &Perseum à Pegaso vectum esse scribunt: vel etiam quòd gloriae cupiditate ad insignia facinora magni viri impellantur.