Latin · Dactylic hexameter
112
Nicolas Biese, De universitate libri tres 112
Unproofread scanNot analysed yet
Ad caput Andromedae prima est, in crure secunda
Atque ambae Iouis &Mauortis luce coruscant,
Tertiaque ex humeris, quarta est super vltima dorsi,
Atque hae sunt Iouis &Stilbontis lumine clarae.
Piscem pene suis austrinum en verberat alis:
Atque eius rutilum attingit prior vngula cygnum,
Tantumque est media desculptus in aethere forma.
Tangit equum rostro Delphin, caudaque reflexa,
Atque Aquilam tergo. è minimis componitur astris,
Belligerique Dei &Phaenonis lumine lucent.
Hic dum Amphitriten pulchram Neptunus amaret,
Praestitit officium, pro quo est inscriptus Olympo.
Ast è lacte volat louis ales ad Aegocerotis
Cornua, cui dorsum binis est nobile stellis,
Quae Iouis &calida Mauortis luce coruscant.
Supra alam corui defixum est cuspide telum,
Et super hoc cygnus paßis extenditur alis:
Seu sit Laedaeus, seu quem celebrauit Apollo,
Dorso Stilbontis Venerisque insignia portat,
Exceptisque alis caelesti lacte madescit.
At lyra Mercurij, qua Phoebus deinde sonabat,