Latin
113
Nicolas Biese, De universitate libri tres 113
Unproofread scanNot analysed yet
Donec eam vates nactus Rodopeius auxit.
Amphitrioniadem cygnumque interiacet: eius
Chordas diuinus Musis aequauerat Orpheus,
Fundens omnigenum summa dulcedine cantum.
Diuinum istum animi cantum audiuere feroces.
Istum praerupta est quoque Serria sylua secuta:
Iste canem triplicem, &triplicem sopiuit Erinnyn.
Est etenim muneri virtus permagna sonori.
Nempe hac tam valido vertuntur sidera lapsu,
Atque hac tam varium profert quoque terra decorem:
Hac hominum pariter corpusque aninusque mouetur.