Latin
114
Nicolas Biese, De universitate libri tres 114
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm Verùm sapientissimi viri quasdam insignes differentias annotarum quae magnum aliquod ad animos commouendos obtinent momentum: at hę non omnes homines eodem sensu attingunt, sed alios vehea mentius alios leuius, à plurimis etiam vel parum vel nihil sentiuntur, Sed ob id ignobilior ars haberi non debet, quòd paucis admodum, imò verò potius nulli sit nota: nec etiam ob id quòd materia corrupta sit circa quam versatur, imò id eximium inter alias multas artes habet, quòd materiam suam continuò meliorem reddere potest, dum vim suam animis hominum inserit, &pariter eos ad omnem assis duò virtutem componit. ergo non est quòd artem omni laude dignam accusemus, sed homines potius qui eam vti non sciunt: quamuis ipsa magis diuinum donum quàm humanum inuentum dici debet: quod veteres sapientissimi viri, quemadmodum &alia multa, nobis pulcherrimè significarunt, dum Orpheum, quo neminem vnquam legimus citharae sono parem fuisse, filium Apollinis &Calliopes esse, &à Mercurio citharam accepisse scripserunt. Apollo verò sapientiae deus est, qui cuncta in pulcherrimam harmoniam distribuere nouit, Mercurius ingenij eloquentiaeque pater, quae quidem cum musica cognationem arctissimam habet: vnde quoque cognoscere licet qualisnam ars sit ea quam verè musicam appellemus. Cithara verò tanquam huius vniuersitatis est instrumentum, in qua sunt omnia iustis numeris diuisa. Euridice Orphei vxor sic dicta videtur, quòd latè ius suum obtinuerit: sed est à perditis hominibus, qui serpentibus similes sunt, oppressa, &tanden etiam Orpheus est à bacchantibus foeminis dilaceratus. Ita vera musi ca interijt, &in eius locum perturbatio &tumultus successit: sed Or phei lyra tamen adhuc integra in caelo cernitur. Nam illa superna corpora suum exactum ordinem continuò seruant: idque nobis etiam harum rerum inuentores significare voluerunt. Ast vbi Threicius discerptum voluerat Hebrus Orphea, Musaeo fuit haec lyra tradita vati: Iupiter &spretam caeli hac in parte locauit. Stilbontis tingens Venerisque manubria flammis. Sidera nunc paucis descripsimus arctica. partem Vergit in oppositam celebris Neptunia proles Orion, solitus pedibus transire per vndas,