Latin · Dactylic hexameter
115
Nicolas Biese, De universitate libri tres 115
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc firmi medio spacio decurrit Olympi.
Hic quondam dominam cupiens superare Dianam,
Interijt, positusque fuit sub cornua Tauri:
Et sic letifero longè nunc distat ab hoste.
Contingit plantam sublimi fuste Gemelli,
Et cornu digitis Taurinum pene sinistris:
Hermetiquè sacrum Leporem conculcat, &astrum
Praeclarum laeua circumtrahit vndique planta,
Quod fortunata Phaëthontis luce coruscat:
Cùm tamen ensifer hic fera praelia captet Orion.
At quanquam Hermetis Saturni &numine tutus,
Occultus Lepus est, cupiens vitare sequentem
Hostem, quem comitem secum venator habebat
Orion: sese ad dominum iste attollit: at acrem
Mandibulis gestat rabiem: namque illius ortu
Languida marcescunt, nimio consumpta calore,