Latin
115
Nicolas Biese, De universitate libri tres 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Poëtae fingunt Orionem à loue, Neptuno, &Mercurio procreas tum: est enim sidus calidum, humidum &ventosum, &ideo cum Diana, hoc est, cum Luna dicitur certasse: sed Scorpius oppositus vires eius frangit. quamuis autem Orion numeratur inter signa tempestuosa, dexter tamen eius humerus insigne quippiam, cingulus doctrinam portendere creditur. b Lepus cęlestis refert naturam Saturni &Mercurij, cum quibus etiam lepus terrestris conuenit: non enim astrologi nomina temerè rebus caelestibus imposuerunt. c Stellaquę est in ore Caniculę, Marti et Ioui similis est, oritur cum Sol est in Leone. Calor moderatus humidorum partes tenues consumit, &reliquas bene contemperat &concoquit, nimius tandem in tenuibus nihil, in aridis nihil nisi terrenum relinquit: sic ea quibus humiditas multa, maturitatem acquirunt, cùm autem ipsa fit impar calori, taben et marcorem.