Latin
120
Nicolas Biese, De universitate libri tres 120
Unproofread scanNot analysed yet
Inflectunt, celeriue gradu tardoue mouentur
Hoc alioue situ, ac diuerso limite distant:
Hinc quoque multiplices sumit natura figuras.
Cuiusuis non est eadem regionis Olympi
Virtus, sed struxit diuersa palatia dinum
Mulciber, atque suas erronum cuilibet aedes.
Frigida Saturno signata est Aegocerotis
Ac Vrnae effigie, &pallentis imavine mortis
Est plena: atque illi geminae sub sidere Lancis
Praecipua est etiam caeli concessa potestas.
At louis alma domus signum tenet Arcitenentis:
Sed noctu gemino potius sub Pisce moratur.
E Cancro tonat &fermè sua fulgura vibrat.
Ast Aries, sub quo superatur bruma calore,
Marti grata die demus est, &Scorpius ardens
Noctu, qui excelsus graditur sub imagine Panos.
Vna modò est aedes specie signata Leonis
Phoebo, qui attollens se primi tempore veris,
Arctoum reficit vitali lumine mundum.
Sed lasciua Venus facilem sortita maritum,
Nacta est maiorem ad luxum palatia bina:
Quae Taurum solita est semper praeferre Bilanci.
Ille etenim veteris nondum est oblitus amoris.
Atque etiam gaudet gemmis sub Piscibus, ipsa
Nempe est nata mari, liquidasque agitata per vndas.
Hermes sub Geminis potius vel Virgine regnat
Semper